- PACTYE
- PACTYEurbs Thraciae, ad Propontidem, quam cum Cardia, quae ambae urbes litorales fuêre, et Lysimachia, quaein medio, muris longis 5000. pass. comprehensam fuisse, Plin. ait l. 4. c. 11. Μακρὸν τεῖχος intelligens, qui murus a Propontide, ubi Pactye erat, ductus ad Melanem sinum, ubi Cardia, tres has Urbes complectebatur: fuit autem haec Isthmi latitudo. Straboμῆκος τοῦ Ι᾿ςθμοῦ ςτάδια μ. Vide Salmas. ad Solin. p. 167.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.